- OSTFRISIA
- OSTFRISIAseu Frisia Orientalis, (quam vocem si placet. vide) Comitatus fit, saeculô 14. Circa Annum enim Chr. 1350. passim per Frisiam Transamasanam familiae nobiles caput efferre, et sub Praefecturarum titulo, varios Capitaneatus exstruere coeperunt: cuiusmodi fuêre, in Rostringia, Ostringia, Wangria, Ievera, Kniphusa, Inhusa, Broecmeria, Auricana, Marienhova, Embda, Graetsela aliisque locis, complures. Quae samiliae cum mutuis caedibus ac bellis paulatim attritae fuissent, Ulricus Sircsena, Dynasta in Gretsiel et Pilsum creatus Comes Ostfrisiae five Embdae, a Friderico III. Imperatore A. C. 1454. et decennio post Embdae proclamatus est; ex Edsardi Capitanei in Grezil, qui Ennonis Ulrici mortui A. C. 1373. pater fuit, stirpe oriundus; frater Edsardi, quem Frisii Rectorem et perpetuum Iudicem elegerant. In Edsardi l. filiis, qui A. C. 1506. Groningensium Dominus factus, contra Georgium Saxoniae Ducem huic suo iuri postea renuntiavit; illudque in Carolum Ducem Gelriae transtulit, divergium linearum primum factum est, cum in Belgico Iohannes Falcoburgiam lineam orsus esset: quae tamen intra tertium gradum est exstincta. Altera linea in Frisia substitit, ubi Iohannis frater Enno, Edsardum genuit, duarum linearum, quae hodieque supersunt, auctorem. Inter has altera Rietbergia est, satore Iohanne: altera ipsa Frsia, Ennone III. propagatore, cuius series haec est. Ulricus I. Comes et Dn. Frisiae Orientalis, defunctus A. C. 1466. ex Theda (filia Ucconis Lerani Dn. de Aurick) suscepit Edsardum vel Ezardum I. cui modo Groninganos se submisisse diximus. Hic obiit A. C. 1528. Pater, ex Elisabetha Rietbergica (silia Iohannis Comitis Rietbergae) Ennonis I. Comitis ac Dn. Frisiae Orientalis, cum quo Anna Mdorothea et Maria sorores, Dominae Ieverae, pacta de successione iniverunt A. C. 1527. quorum postea pertaesae, ditiones suas Carolo V. Imperatori ut Burgundiae Duci feudatarias fecerunt, A. C. 1532. (Unde praetensio Ostfrisiae Comitum in Ieveram, Ostringiam, Rustringiam et Wangriam.) E quibus Maria sola superstes, Iohannem XVI. Oldenburgicum Comitem postea heredem instituit, quô pactô haeditiones a Frisia avulsae, Comitatui Oldenburgico annexae fuerunt A. C. 1575. Natus est autem Ennoni, qui obiit A. C. 1540. ex Anna Oldenburgica (filia Iohannis Comitis) Edsardus II. sub quo urbs Embda, ex confluxu peregrinorum, inprimis Anglorum et Belgarum, maxima incrementa sumpsit: unde inter Comites et Urbem sub A. C. 1595. graves controversiae, arx Comitis ab Embdanis direpta et Belgicum praesidium intra urbem receptum est, Thuan. l. 114. Quae turbae aliquoties compositae, tractatu inprimis Delszylanô, frequenter iterum exarserunt et ad nostra usque tempora continuantur. Obiit vero Edsardus A. C. 1599. relictô ex Catharina Suecica (filia Gustavi Regis) Ennone II. Comite et Dn. Frisiae Orientalis, qui exstinctus A. C. 1625. ex Anna Holsata (filia Adolfi Ducis Slesuici et Holsatiae) reliquit Ulricum II. Comitem et Dn. Frisiae Orientalis exstinctum A. C. 1648. Quô et Iohannâ Hassiacâ (quae, filia Ludovici Landgrav. Hassiae, obiit A. C. 1659.) nati sunt Enno Ludovicus (natus 1632. denatus 1660.) Georgius Christianus (natus 1634. denatus 1665.) et Edzardus Ferdinandus (natus 1636.) e quibus Enno Ludovicus Princeps Imperii creatus, a Ferdinando III. A. C. 1650. ex Iustina sophia (silia Alberti Friderici Comitis Barbiensis) genuit Iulianam (natam 1657.) et Sophiam Wilhelminam (natam 1659.) Principes Frisiae Oriental. etc. in Norden: Georgius Christianus, idem Principis axioma cum fratre nactus, ex Christina Carola Wirtenbergica (filia Eberhardi Ducis) suscepit Christianum Eberhardum, cum sorore praemortua, Principem Frisiae Oriental. seu Emdae: Tertius vero Edzardus Fordinandus, ex Anna Dorothea Criechingensi (filia Alberti Ludovici Comitis) duos reliquit filios, Comites Fristae Orientalis, quorum alter natus est A. C. 1667. d. 31. Dec. pridie, quam Pater exstingueretur. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Part. 1. p. 78. 162. et 163. Vide quoque Georg. Hornium Orbe Polit. Part. 2. ut et in vocibus, Edsardus ac Embda.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.